Liber Nehemiae*

Caput 3: Versus 16

Aedificavit Nehemias filius Asboth,etc.BEDA, ubi supra.Post portam fontis et muros piscinae Siloe, etc., usque ad et ad regnum coeleste ascensuros cognoscant.Contra sepulcrum David,etc.ID., ibid.Nota David non in Bethlehem, ut quidam putant, sed in Jerusalem esse sepultum certa ratione mysterii. Sicut enim in Bethlehem natus et in regem unctus Christum ibidem nasciturum de suo semine, et a magis sub persona regis adorandum figuravit; ita in Jerusalem defunctus et sepultus ipsum in eadem civitate passurum ac sepeliendum.Ad piscinam, etc.ID., ibid.Piscinam, Scripturam scilicet divinam, etc., usque ad et si hostis antiquus fontem nobis abstulerit verbi Dei, continuo in arcem mentis irrumpit.
(* Traductions européennes)